Naturales quaestiones VII, 25; 30, 5–6; 32, 4 终有一天:塞涅卡论彗星与后来的人 塞涅卡 Lucius Annaeus Seneca(约前 4–公元 65) 约 62—65 年 冷冻图书馆 · 开架书库 · S-008208 · https://coldlibrary.com/s/008208 权利:约作于 62—65 年,塞涅卡卒于 65 年。已按澳大利亚、欧盟、英国、中国大陆和美国的规则核对(截至 2026 年 10 月 11 日)。仅供参考,不是法律意见。 来源:Wikisource (la), Quaestiones Naturales/Liber VII,https://la.wikisource.org/wiki/Quaestiones_Naturales/Liber_VII(取于 2026-10-11) 中文译文:Claude(AI),2026 · CC0 1.0 生成于 2026-10-14,来自 https://coldlibrary.com/open-stacks/seneca-the-time-will-come ---- Si quis hoc loco me interrogauerit: Quare ergo non, quemadmodum quinque stellarum, ita harum obseruatus est cursus?, huic ego respondebo: multa sunt quae esse concedimus, qualia sint ignoramus. Habere nos animum, cuius imperio et impellimur et reuocamur, omnes fatebuntur; quid tamen sit animus ille rector dominusque nostri, non magis tibi quisquam expediet quam ubi sit: alius illum dicet spiritum esse, alius concentum quendam, alius uim diuinam et dei partem, alius tenuissimum animae, alius incorporalem potentiam; non deerit qui sanguinem dicat, qui calorem: adeo animo non potest liquere de ceteris rebus ut adhuc ipse se quaerat. Quid ergo miramur cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus certis nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus interuallis recursus est? Nondum sunt anni mille quingenti, ex quo Graecia "stellis numeros et nomina fecit", multaeque hodie sunt gentes quae facie tantum nouerunt caelum, quae nondum sciunt cur luna deficiat, quare obumbretur: haec apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit. Veniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et longioris aeui diligentia; ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit, ut tota caelo uacet: quid, quod tam paucos annos inter studia ac uitia non aequa portione diuidimus? Itaque per successiones ista longas explicabuntur. Veniet tempus quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur. Harum quinque stellarum, quae se ingerunt nobis, quae alio atque alio occurrentes loco curiosos nos esse cogunt, qui matutini uespertinique ortus sint, quae stationes, quando in rectum ferantur, quare agantur retro, modo coepimus scire; utrum mergeretur Iupiter an occideret an retrogradus esset (nam hoc illi nomen imposuere cedenti), ante paucos annos didicimus. Inuenti sunt qui nobis dicerent: "Erratis, quod ullam stellam aut supprimere cursum iudicatis aut uertere. Non licet stare caelestibus nec auerti; prodeunt omnia: ut semel missa sunt, uadunt; idem erit illis cursus qui sui finis. Opus hoc aeternum irreuocabiles habet motus: qui si quando constiterint, alia aliis incident, quae nunc tenor et aequalitas seruat". Quid est ergo cur aliqua redire uideantur? Solis occursus speciem illis tarditatis imponit et natura uiarum circulorumque sic positorum ut certo tempore intuentes fallant: sic naues, quamuis plenis uelis eant, uidentur tamen stare. Erit qui demonstret aliquando in quibus cometae partibus currant, cur tam seducti a ceteris errent, quanti qualesque sint. Contenti simus inuentis: aliquid ueritati et posteri conferant. * * * Quam multa animalia hoc primum cognouimus saeculo, quam multa negotia ne hoc quidem! Multa uenientis aeui populus ignota nobis sciet; multa saeculis tunc futuris, cum memoria nostri exoleuerit, reseruantur: pusilla res mundus est, nisi in illo quod quaerat omnis mundus habeat. Non semel quaedam sacra traduntur: Eleusin seruat quod ostendat reuisentibus. Rerum natura sacra sua non semel tradit; initiatos nos credimus: in uestibulo eius haeremus; illa arcana non promiscue nec omnibus patent: reducta et interiore sacrario clausa sunt, ex quibus aliud haec aetas, aliud quae post nos subibit aspiciet. * * * Philosophiae nulla cura est. Itaque adeo nihil inuenitur ex his quae parum inuestigata antiqui reliquerunt, ut multa quae inuenta erant oblitterentur. At mehercule, si hoc totis membris premeremus, si in hoc iuuentus sobria incumberet, hoc maiores docerent, hoc minores addiscerent, uix ad fundum ueniretur, in quo ueritas posita est, quam nunc in summa terra et leui manu quaerimus. ---- 中文译文 · Claude(AI)译 如果有人在这里问我:“那么,为什么彗星的运行不像五大行星那样被观测清楚呢?”我会回答他:有许多东西,我们承认它们存在,却不知道它们是什么样子。 人人都会承认我们有心灵,它的命令推动我们前进,也把我们召回;可是这心灵,我们的主宰和主人,究竟是什么,没有人能向你说清楚,正如没有人能说清它在哪里。有人会说它是气息,有人说是一种和谐,有人说是一种神圣的力量、是神的一部分,有人说是最精微的空气,有人说是一种无形的能力;还会有人说它是血,或是热。心灵对别的事物尚且如此不明,以至于它至今还在寻找自己。 那么,彗星这种宇宙间如此罕见的景象,至今还没有被确定的规律所约束,它们的起点和终点还不为人所知,而它们要隔着漫长的间隔才会回来,我们又何必惊讶呢?希腊“为星辰定下数目和名称”,至今还不到一千五百年;今天仍有许多民族只认得天空的外貌,还不知道月亮为什么会亏蚀、为什么会被遮暗;在我们这里,也是不久之前,推理才把这件事弄确定。 终有一天,岁月的推移和更长时代的勤勉,会把如今隐藏着的东西带到光天化日之下。研究如此重大的事物,一代人的寿命是不够的,即使把它全部献给天空也不够;何况我们还把这短短的几年,不公平地分给了学问和恶习呢?所以,这些事只能经过漫长的代代相继,才会被一一阐明。 终有一天,我们的后人会惊讶:这么明白的事,我们竟然不知道。就说这五颗星吧,它们硬是闯进我们的视野,时而在这里、时而在那里与我们相遇,迫使我们好奇;它们在清晨和黄昏何时升起,何时停留,何时直行,为什么会被推着倒退,我们才刚刚开始知道;木星是在下沉、在落下,还是在逆行(人们给它退让时起了这个名字),我们几年前才弄明白。 曾经有人对我们说:“你们错了,以为有哪颗星会中止或者反转它的运行。天体不许停下,也不许转向;它们都向前走。一旦被发出,就一直走下去;它们的运行要到它们自己终结时才会结束。这件永恒的作品,有着不可召回的运动;如果它们一旦停住,就会彼此撞在一起,而现在是均匀稳定的运行把它们保持在原位。” 那么,为什么有些星看起来在倒退呢?是与太阳的相遇给了它们迟缓的外表,也是因为它们的轨道和圆圈的布置,使得在某些时候会欺骗观看的人:就像船只虽然满帆航行,看起来却像停着不动。总有一天会有人来证明,彗星在天空的哪些区域运行,为什么它们离其他星辰那么远地游荡,它们有多大,是什么样子。让我们满足于已经发现的东西吧,也让后来的人为真理再添上一些。 * * * 有多少动物,是我们在这个时代才第一次认识的;又有多少事情,连这个时代也还不知道!未来时代的人们会知道许多我们不知道的东西;还有许多东西,要留给更遥远的时代,到那时,关于我们的记忆早已消散了。宇宙其实是个渺小的东西,除非其中留有让整个世界去探求的事物。 有些神圣的仪式不是一次就全部传授的:厄琉息斯要留下一些东西,给再来的人看。大自然也不会一次就交出她的全部奥秘。我们自以为已经入门,其实还在她的前厅里徘徊。那些秘密并不对所有的人一概敞开;它们深藏在内殿之中,这个时代看到其中的一部分,我们之后的时代再看到另一部分。 * * * 没有人关心哲学。因此,古人没有充分探究就留下的那些问题,非但没有新的发现,连许多已经发现的东西也正在被遗忘。可是,天哪,如果我们全身心地投入这件事,如果清醒的青年人专心致志,长者来教,后辈来学,我们也才勉强能够触到真理所在的底层;而现在,我们只是在地面上轻手轻脚地寻找它。